monumenta.ch > Augustinus > 19 > 14 > 15 > 17 > 19 > 16 > 10.19 > 10.21 > 23 > 8 > 10 > 20.28 > 10 > 13 > 13
Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 5, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 5, 13.

1 Non itaque temporali, sed causali ordine prius facta est informis formabilisque materies, et spiritualis et corporalis, de qua fieret quod faciendum esset, cum et ipsa priusquam instituta est, non fuisset: nec instituta est nisi ab illo utique summo Deo et vero, ex quo sunt omnia; sive coeli et terrae nomine significata sit, quae in principio fecit Deus ante unum illum diem quem condidit, propterea iam sic appellata, quia inde facta sunt coelum et terra; sive nomine terrae invisibilis et incompositae atque abyssi tenebrosae, ut iam in primo libro tractatum est.
Augustinus HOME