monumenta.ch > Augustinus > 39 > 2 > 12
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 5, 13.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 5, 12.

1 Factae itaque creaturae motibus coeperunt currere tempora: unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante tempora tempora.
2 Motus enim si nullus esset vel spiritualis vel corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent, nullum esset tempus omnino.
3 Moveri autem creatura non utique posset, si non esset.
4 Potius ergo tempus a creatura, quam creatura coepit a tempore; utrumque autem ex Deo.
5 Ex ipso enim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36).
6 Nec sic accipiatur quod dictum est, Tempus a creatura coepit, quasi tempus creatura non sit; cum sit creaturae motus ex alio in aliud, consequentibus rebus secundum ordinationem administrantis Dei cuncta quae creavit.
7 Quapropter cum primam conditionem creaturarum cogitamus, a quibus operibus suis Deus in die septimo requievit; nec illos dies sicut istos solares, nec ipsam operationem ita cogitare debemus, quemadmodum nunc aliquid Deus operatur in tempore: sed quemadmodum operatus est unde inciperent tempora, quemadmodum operatus est omnia simul, praestans eis etiam ordinem, non intervallis temporum, sed connexione causarum, ut ea quae simul facta sunt, senario quoque illius diei numero praesentato perficerentur.
Augustinus HOME