monumenta.ch > Augustinus > 38 > 48 > 10 > 22 > 11
Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 4, 10. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 4, 11.

1 Causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, id est producendi accepisse virtutem.
2 In ea quippe iam tanquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, quae per tempora futura erant.
3 Nam utique postea plantavit Deus paradisum iuxta orientem, et eiecit ibi de terra omne lignum speciosum ad aspectum, et bonum ad escam (Gen. II, 8, 9): nec tamen dicendum est, eum aliquid tunc addidisse creaturae, quod ante non fecerat, quod velut illi perfectioni, qua omnia bona valde sexto die consummavit, post esset addendum; sed quia iam omnes naturae fruticum atque lignorum in prima conditione factae fuerant, a qua conditione Deus requievit, movens deinde administransque per temporales cursus illa ipsa quae condidit, et a quibus conditis requievit, non solum tunc plantavit paradisum, sed etiam nunc omnia quae nascuntur.
4 Quis enim alius etiam nunc ista creat, nisi qui usque nunc operatur? Sed creat haec modo ex iis quae iam sunt: tunc autem ab illo, cum omnino nulla essent, creata sunt, cum factus est dies ille, qui etiam ipse omnino non erat, spiritualis videlicet atque intellectualis creatura.
Augustinus HOME