monumenta.ch > Augustinus > 18 > 30 > 23 > 31 > 33 > 24 > 25 > 59 > 19 > 8 > 1 > 9
Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 4, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 4, 9.

1 Ubi ergo? An in ipsa terra causaliter et rationaliter; sicut in seminibus iam sunt omnia, antequam evolvant quodammodo, atque explicent incrementa et species suas per numeros temporum? Sed ista semina, quae videmus, iam super terram sunt, iam exorta sunt: annon erant super terram, sed infra terram; et ideo antequam exorta sunt, facta sunt, quia tunc exorta sunt, cum semina germinarunt, et accessu incrementorum in auras eruperunt, quod per moras temporum nunc fieri videmus suo cuique generi distributas? Num ergo semina tunc facta sunt, cum factus est dies, et in ipsis erat omne viride agri, et omne fenum, nondum ea specie qua sunt super terram iam exorta, sed ea vi qua sunt in rationibus seminum? Semina ergo primum terra produxit? Sed non ita Scriptura loquebatur, cum diceret, Et produxit terra herbam pabuli, vel herbam feni, seminantem semen secundum genus, et secundum similitudinem; et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen suum in se secundum genus super terram.
2 His enim verbis magis apparet semina esse orta ex herbis et lignis; non autem illa ex seminibus, sed ex terra: praesertim quia et ipsa verba Dei sic se habent.
3 Non enim ait, Germinent semina in terra herbam feni, et lignum fructuosum; sed ait, Germinet terra herbam feni seminantem semen; ut semen ex herba, non herbam insinuaret ex semine.
4 Et sic est factum, et produxit terra (Gen. I, 11, 12); id est, prius sic est factum in cognitione illius diei, et produxit terra iam, ut hoc fieret etiam in ipsa creatura, quae condita est.
Augustinus HOME