monumenta.ch > Augustinus > 14 > 30 > 18 > 27 > 32 > 13 > 37 > 35 > 13 > 31 > 4 > 25 > 7
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 4, 8.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 4, 7.

1 Quid sibi ergo vult etiam quod sequitur: nam ita sermo contexitur, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est? Quid est hoc? Nonne quaerendum est ubi ea fecerit, antequam essent super terram, et antequam exorta sunt? Quis enim non proclivius crederet, tunc ea Deum fecisse, cum exorta sunt, non antequam exorta sunt, nisi admoneretur hoc divino eloquio, ista Deum fecisse antequam exorirentur, ut si ubi facta sint, invenire non possit, credat tamen ante facta quam exorta, quisquis huic Scripturae pie credit; impie quippe non credit.
Augustinus HOME