monumenta.ch > Augustinus > 8 > 41 > 1 > 4 > 32 > 2 > 14 > 35 > 37 > 18 > 48 > 34 > 23 > 12 > 38 > 10 > 20 > 23 > 18 > 24 > 19 > 2 > 22 > 22 > 39 > 10 > 16 > 26 > 31 > 27 > 33 > 11 > 41 > 12 > 35
Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 18, 34. <<<     >>> 36.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 18, 35.

1 Initium ergo creaturae in quiete Creatoris illo mane significatum arbitror, quod factum est post vesperam sexti diei; non enim posset in illo nisi perfecta requiescere: proinde sexto die consummatis omnibus, factaque vespera, factum est et mane, quo inciperet consummata creatura in illo a quo facta est requiescere.
2 Quo initio Deum in seipso requiescentem, ubi et ipsa requiescere posset invenit, tanto stabilius atque firmius, quanto ipsa illius, non ille huius eguit ad quietem suam.
3 Sed quoniam quidquid erit universa creatura quibuslibet mutationibus suis, non utique nihil erit, ideo creatura universa in Creatore suo semper manebit; ac per hoc post illud mane nulla deinde vespera fuit.
Augustinus HOME