monumenta.ch > Augustinus > 24 > 33 > 11 > 28 > 30 > 6. 7 > 15 > 19 > 67 > 22 > 41 > 5. 8 > 12.27 > 6 > 17 > 7 > 43 > 35 > 25 > 17 > 26 > 28 > 2 > 43 > 10 > 11 > 28 > 3. 4 > 9 IV > 23 > 11 > 33 > 40 > 9 > 8.15 > 22 > 56 > 1. 2 > 62 > 15 > 24 > 48 > 12.27 > 13 > 13 > 32 > 40 > 30 > 33 > 18 > 37 > 37 > 35 > 12.25 > 61 > 28 > 37 > 32 > 8 > 31 > 17 > 20 > 36 > 33
Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 18, 32. <<<     >>> 34.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 18, 33.

1 Nam si in caeteris diebus vespera et mane talium temporum vices significant, qualia nunc per haec quotidiana spatia peraguntur; non video quid prohibuerit et septimum diem vespera, noctemque eiusdem mane concludere, ut similiter diceretur, Et facta est vespera, et factum est mane dies septimus: quando quidem et ipse unus est dierum, qui omnes septem sunt, quorum repetitione menses et anni et saecula peraguntur; ut mane quod poneretur post vesperam septimi, hoc esset initium octavi diei, de quo iam deinceps silendum fuit, quia idem primus est ad quem reditur, a quo rursus hebdomadis series ordiatur.
2 Unde probabilius est istos quidem septem dies, illorum nominibus et numero, alios atque alios sibimet succedentes currendo temporalia peragere spatia: illos autem primos sex dies inexperta nobis atque inusitata specie in ipsis rerum conditionibus explicatos; in quibus et vespera et mane sicut ipsa lux et tenebrae, id est dies et nox, non eam vicissitudinem praebuerunt, quam praebent isti per solis circuitus: quod certe de illis tribus fateri cogimur, qui ante condita luminaria commemorati atque numerati sunt.
Augustinus HOME