Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 12, 23.
1 | Proinde et quod Dominus ait, Pater meus usque nunc operatur, continuationem quamdam operis eius, qua universam creaturam continet atque administrat, ostendit. |
2 | Aliter enim posset intelligi si diceret, Et nunc operatur, ubi non esset necesse ut operis continuationem acciperemus: aliter autem cogit intelligi cum ait, Usque nunc, ex illo scilicet quo cuncta cum conderet operatus est. |
3 | Et quod scriptum est de sapientia eius, Pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1); de qua item scriptum est, quod motus eius agilior celeriorque sit omnibus motibus (Ibid. VII, 24): satis apparet recte intuentibus, hunc ipsum incomparabilem et ineffabilem, et si possit intelligi, stabilem motum suum, rebus eam praebere suaviter disponendis; quo utique subtracto, si ab hac operatione cessaverit, eas continuo perituras. |
4 | Et illud quod ait Apostolus cum Deum Atheniensibus praedicaret. In illo vivimus, et movemur et sumus (Act. XVII, 28), liquide cogitatum quantum humana mens valet, adiuvat hanc sententiam, qua credimus et dicimus Deum in iis quae creavit, indesinenter operari. |
5 | Neque enim tanquam substantia eius sic in illo sumus, quemadmodum dictum est, quod habeat vitam in semetipso (Ioan. V, 26): sed utique cum aliud simus quam ipse, non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur, et hoc est opus eius, quo continet omnia, et quo eius sapientia pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter; per quam dispositionem in illo vivimus, et movemur, et sumus. |
6 | Unde colligitur quod si hoc opus suum rebus subtraxerit, nec vivemus, nec movebimur, nec erimus. |
7 | Claret igitur ne uno quidem die cessasse Deum ab opere regendi quae creavit, ne motus suos naturales quibus aguntur atque vegetantur, ut omnino naturae sint, et in eo quod sunt pro suo quaeque genere maneant, illico amitterent, et esse aliquid omnino desinerent, si eis subtraheretur motus ille Sapientiae Dei, quo disponit omnia suaviter. |
8 | Quapropter sic accipimus Deum requievisse ab omnibus operibus suis quae fecit, ut iam novam naturam ulterius nullam conderet; non ut ea quae condiderat, continere et gubernare cessaret. |
9 | Unde et illud verum est, quod in septimo die requievit Deus; et illud, quod usque nunc operatur. |