monumenta.ch > Augustinus > 24 > 12 > 28 > 20 > 15 > 17 > 20 > 12 > 18 > 15 > 26 > 21 > 24 > 13 > 18 > 14 > 19 > 14 > 22 > 18 > 3 > 17 > 22 > 13 > 11 > 17 > 11 > 11 > 16 > 19 > 20 > 13 > 10 > 14 > 13 > 15 > 10 > 18 > 16 > 22 > 11 > 17 > 12 > 12 > 18 > 23 > 16 > 13 > 21 > 11 > 17
    >>> 18.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 9, 17.

1 Hoc quidem recte intelligimus; quia et verum est, et non magnae intentionis indiget, ut videamus ita dici requiescere Deum, cum requiescere eos facit, sicut dicitur cognoscere, cum efficit ut cognoscamus.
2 Neque enim Deus temporaliter cognoscit quod antea non noverat; et tamen dicit ad Abraham, Nunc cognovi quoniam times Deum (Gen. XXII, 12): ubi quid aliud accipimus, nisi, Nunc feci ut cognosceretur? His locutionum modis, cum ea quae non accidunt Deo tanquam illi accidant loquimur, eum facere agnoscimus ut nobis accidant; ea duntaxat quae laudabilia sunt: et haec quantum Scripturarum usus admittis.
3 Neque enim nos temere aliquid tale de Deo dicere debemus, quod in Scriptura eius non legimus.
Augustinus HOME