monumenta.ch > Augustinus > 47 > 26 > 21 > 16 > 16 > 10 > 21 > 16 > 21 > 10 > 16 > 10 > 23 > 21 > 16 > 21 > 38 > . . . > 32 > 10 > 16 > 21 > 4 > 21 > 10 > 2 > 16 > 7 > 27 > 3 > 14 > 5 > 49 > 11 > 34 > 15 > 17 > 13 > 34 > 18 > 15 > > 19 > 27 > 17 > 11 > 31 > 44 > 46 > 28 > 28 > 13 > 28 > 10 > 28 > 15 > 7 > 19 > 16 > 5 > 40 > 15 > 26 > 40 > 31 > 13 > 25 > 23 > 13 > 28 > 10 > 16 > 14 > 28 > 10 > 30 > 25 > 23 > 22 > 20 > 52 > . . . > 27 > 21 > 11 > 1 > 11 > 15 > 10 > 16 > 21 > 1 > 19 > 3
Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 2, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 2, 3.

1 Senarius ergo numerus, ut dicere coeperam, partibus suis connumeratis et in summam ductis, in se completur.
2 Alii namque sunt numeri, quorum partes simul ductae minorem summam faciunt, alii vero ampliorem: certis vero intervallorum rationibus pauciores inveniuntur, qui suis partibus compleantur, quarum summa nec citra insistat, nec ultra excrescat, sed ad tantum occurrat, quantus est ipse numerus cuius partes sunt.
3 Horum primus senarius est.
4 Nam unius in numeris nullae partes sunt.
5 Sic enim dicitur unum in numeris quibus numeramus, ut non habeat dimidium vel aliquam partem, sed vere ac pure et simpliciter unum sit.
6 Duorum autem pars unum est, et ea dimidia, nec ulla altera.
7 Ternarius vero duas habet, unam quae dici possit quota sit, quod est unum, nam tertia eius est; et aliam maiorem quae non possit dici quota sit, id est duo: nec huius ergo partes computari possunt illae, de quibus agimus, id est quae dici possunt quotae sint.
8 Porro quaternarius duas habet tales: nam unum, quarta eius est; duo, dimidia; sed ambae in summam ductae, id est unum et duo simul, ternarium faciunt, non quaternarium.
9 Non ergo eum complent partes suae, quia in summa minore consistunt.
10 Quinarius non habet talem nisi unam, id est ipsum unum, quae quinta pars eius est: nam et duo quamvis pars eius minor sit et tria maior; neutra tamen earum dici potest quota pars eius sit.
11 Senarius vero tres partes tales habet, sextam, tertiam, dimidiam: sexta eius, unum est; tertia, duo, dimidia, tria.
12 Hae autem partes in summam ductae, id est unum et duo et tria, simul eumdem consummant perficiuntque senarium.
Augustinus HOME