Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 24, 36.
1 | Quod autem non singulatim, ut in caeteris, etiam de humana creatura dixit, Et vidit Deus quia bonum est: sed post hominem factum, datamque illi potestatem vel dominandi vel edendi, subintulit de omnibus, Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, merito quaeri potest. |
2 | Potuit enim primo reddi homini singulatim, quod singulatim caeteris quae antea facta sunt redditum est; tum demum de omnibus dici quae fecit Deus, Ecce bona valde. |
3 | An forte quia sexto die perficiuntur omnia, propterea de omnibus dicendum fuit, Vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde; non singillatim de iis quae ipso die facta sunt? Cur ergo de pecoribus et bestiis et reptilibus terrae dictum est, quae ad eumdem diem sextum pertinent? nisi forte illa et singillatim in suo genere, et cum caeteris universaliter dici bona meruerunt; et homo factus ad imaginem Dei, nonnisi cum caeteris hoc dici meruit. |
4 | An quia perfectus nondum erat, quia nondum erat in paradiso constitutus? quasi vero posteaquam ibi constitutus est, dictum sit quod hic praetermissum est. |