Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 23, 35.
1 | Nunc advertendum est, quod posteaquam dixit, Et sic factum est; statim subiecit, Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde: ubi intelligitur potestas et facultas ipsa data naturae humanae sumendi ad escam pabulum agri et fructus ligni. |
2 | Ad hoc enim intulit, Et sic est factum, quod ab illo loco inchoaverat, ubi ait, Et dixit Deus, Ecce dedi vobis pabulum seminale, etc. Nam si ad omnia quae supra dicta sunt retulerimus quod ait, Et sic est factum; consequens erit ut confiteamur etiam crevisse illos iam, et multiplicatos implevisse terram in eodem sexto die; quod eadem Scriptura testante post multos annos factum invenimus. |
3 | Quapropter, cum data esset haec facultas edendi, et hoc Deo dicente homo cognovisset, dicitur, Et sic est factum; in hoc utique quod Deo dicente homo cognovit. |
4 | Nam si id etiam tunc egisset, id est in escam illa quae data sunt etiam vescendo assumpsisset, servaretur illa consuetudo Scripturae, ut posteaquam dictum est, Et sic est factum, quod ad exprimendam praecedentem cognitionem pertinet, deinde inferretur etiam ipsa operatio, ac diceretur, Et acceperunt et ederunt. |
5 | Poterat enim ita dici, etiamsi non rursus nominaretur Deus. |
6 | Sicut in illo loco posteaquam dictum est, Congregetur aqua quae sub coelo est in congregationem unam, et appareat arida; subinfertur, Et sic est factum: ac deinde non dicitur, Et fecit Deus; sed tamen ita repetitur, Et congregata est aqua in congregationes suas, etc. |