Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 22, 34.
1 | Nonnulli autem etiam hoc suspicati sunt, nunc interiorem hominem factum, corpus autem hominis postea, cum ait Scriptura, Et finxit Deus hominem de limo terrae: ut quod dictum est, fecit, ad spiritum pertineat; quod autem, finxit, ad corpus. |
2 | Nec attendunt masculum et feminam nonnisi secundum corpus fieri potuisse. |
3 | Licet enim subtilissime disseratur, ipsam mentem hominis in qua factus est ad imaginem Dei, quamdam scilicet rationalem vitam, distribui in aeternae contemplationis veritatem, et in rerum temporalium administrationem; atque ita fieri quasi masculum et feminam, illa parte consulente, hac obtemperante: in hac tamen distributione non recte dicitur imago Dei, nisi illud quod inhaeret contemplandae incommutabili veritati. |
4 | In cuius rei figura Paulus apostolus virum tantum dicit imaginem et gloriam Dei: Mulier autem, inquit, gloria viri est (I Cor. XI, 7). |
5 | Itaque quamvis hoc in duobus hominibus diversi sexus exterius secundum corpus figuratum sit, quod etiam in una hominis interius mente intelligitur; tamen et femina quae est corpore femina, renovatur etiam ipsa in spiritu mentis suae in agnitione Dei secundum imaginem eius qui creavit, ubi non est masculus et femina. |
6 | Sicut autem ab hac gratia renovationis, et reformatione imaginis Dei, non separantur feminae, quamvis in sexu corporis earum aliud figuratum sit, propter quod vir solus dicitur esse imago et gloria Dei; sic et in ipsa prima conditione hominis, secundum id quod et femina homo erat, habebat utique mentem suam eamdemque rationalem, secundum quam ipsa quoque facta est ad imaginem Dei. |
7 | Sed propter unitatem coniunctionis, Fecit Deus, inquit, hominem ad imaginem Dei. |
8 | Ac ne quisquam putaret solum spiritum hominis factum, quamvis secundum solum spiritum fieret ad imaginem Dei, Fecit illum, inquit, masculum et feminam, ut iam etiam corpus factum intelligatur. |
9 | Rursum ne quisquam arbitraretur ita factum, ut in homine singulari uterque sexus exprimeretur, sicut interdum nascuntur, quos androgynos vocant; ostendit se singularem numerum propter coniunctionis unitatem posuisse, et quod de viro mulier facta est, sicut postea manifestabitur, cum id quod hic breviter dictum est, diligentius coeperit explicari: et ideo pluralem numerum continuo subiecit, dicens, Fecit eos, et benedixit eos. |
10 | Sed, ut iam dixi, diligentius in consequenti Scriptura de hominis creatione requiremus. |