monumenta.ch > Augustinus > 24 > 33 > 11 > 28 > 30 > 6. 7 > 15 > 19 > 67 > 22 > 41 > 5. 8 > 12.27 > 6 > 17 > 7 > 43 > 35 > 25 > 17 > 26 > 28 > 2 > 43 > 10 > 11 > 28 > 3. 4 > 9 IV > 23 > 11 > 33


Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 21, 33.

1 Quomodo autem homo immortalis factus sit, et acceperit escam cum aliis animalibus, herbam pabuli ferentem semen, et lignum fructiferum, et herbam viridem, difficile est dicere.
2 Si enim peccato mortalis effectus est, utique ante peccatum non indigebat talibus cibis.
3 Neque enim posset corpus illud fame corrumpi.
4 Nam illud quod dictum est, Crescite et multiplicamini, et implete terram, quanquam nisi per concubitum maris et feminae fieri non posse videatur; unde hinc quoque mortalium corporum exstitit indicium: potest tamen dici, alium modum esse potuisse in corporibus immortalibus, ut solo piae charitatis affectu, nulla corruptionis concupiscentia filii nascerentur, nec mortuis parentibus successuri, nec ipsi morituri; donec terra immortalibus hominibus impleretur, ac sic instituto iusto et sancto populo, qualem post resurrectionem futurum credimus, nascendi etiam modus fieret: potest quidem dici, et quomodo dicatur, alia consideratio est; sed non etiam hoc quisquam dicere audebit, ciborum indigentiam quibus reficiantur, nisi mortalibus corporibus esse posse.
Augustinus HOME