monumenta.ch > Augustinus > 2 > 29 > 10 > 2 > 1 > 48 > 17 > 35 > 1 > 14 > 1 > 37 > 31 > 51 > 1 > 2 > 2 > 39 > 1 > 29 > 29 > 16 > 32 > 18 > 27 > 2 > 27 > 20 > 1 > 33 > 2 > 1 > 22 > 27 > 25 > 1 > 2 > 2 > 31 > 2 > 29 > 29 > 1 > 15 > 1 > 32 > 19 > 17 > 29 > 3 > 2 > 32
Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 20, 31. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 20, 32.

1 Nam si diceretur, Et sic est factum, et postea subinferretur, Et fecit Deus; quasi prius factum intelligeretur in cognitione rationalis creaturae, ac deinde in aliqua creatura quae rationalis non esset: quia vero et ipsa rationalis creatura est, et ipsa eadem cognitione perfecta est.
2 Sicut enim post lapsum peccati homo in agnitione Dei renovatur, secundum imaginem eius qui creavit eum; ita in ipsa agnitione creatus est, antequam delicto veterasceret, unde rursum in eadem agnitione renovaretur.
3 Quae autem non in ea cognitione creata sunt, quia sive corpora sive irrationales animae creabantur, primo facta est in creatura intellectuali cognitio eorum a Verbo, quo dictum est ut fierent: propter quam cognitionem primo dicebatur, Et sic est factum: ut ostenderetur facta ipsa cognitio in ea natura, quae hoc in Verbo Dei ante cognoscere poterat; ac deinde fiebant ipsae corporales et irrationales creaturae, propter quod deinceps addebatur, Et fecit Deus.
Augustinus HOME