1 | Ac per hoc sicut in illa prima luce, si eo nomine recte intelligitur facta lux intellectualis particeps aeternae atque incommutabilis sapientiae Dei, non dictum est, Et sic est factum, ut deinde repeteretur, Et fecit Deus: quia sicut iam, quantum potuimus, disseruimus, non fiebat cognitio aliqua Verbi Dei in prima creatura, ut post eam cognitionem inferius crearetur, quod in eo Verbo creabatur; sed ipsa prima creabatur lux, in qua fieret cognitio Verbi Dei, per quod creabatur, atque ipsa cognitio illi esset ab informitate sua converti ad formantem Deum, et creari, atque formari: postea vero in caeteris creaturis dicitur, Et sic est factum; ubi significatur in illa luce, hoc est in intellectuali creatura, prius facta Verbi cognitio; ac deinde cum dicitur, Et fecit Deus, ipsius creaturae genus fieri demonstratur, quod in Verbo Dei dictum erat ut fieret: hoc et in hominis conditione servatur. |
2 | Dixit enim Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, etc. Ac deinde non dicitur, Et sic est factum; sed iam subinfertur, Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei: quia et ipsa natura scilicet intellectualis est, sicut illa lux, et propterea hoc est ei fieri, quod est agnoscere Verbum Dei per quod fit. |