monumenta.ch > Augustinus > 30
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 20, 31.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 20, 30.

1 Hic etiam illud non est praetereundum, quia cum dixisset, ad imaginem nostram; statim subiunxit, et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et caeterorum animalium rationis expertium: ut videlicet intelligamus in eo factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationalibus animantibus antecellit.
2 Id autem est ipsa ratio, vel mens, vel intelligentia, vel si quo alio vocabulo commodius appellatur.
3 Unde et Apostolus dicit, Renovamini in spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem (Ephes. IV, 23, 24), qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum (Coloss. III, 10); satis ostendens ubi sit homo creatus ad imaginem Dei, quia non corporeis lineamentis, sed quadam forma intelligibili mentis illuminatae.
Augustinus HOME