monumenta.ch > Augustinus > 28 > 26 > 50 > 37 > 22 > 43 > 23 > 6 > 20 > 21 > 28
Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 18, 27. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 18, 28.

1 Et de spinis quidem ac tribulis absolutior potest esse responsio, quia post peccatum dictum est homini de terra, Spinas et tribulos pariet tibi (Gen. III, 18).
2 Nec tamen facile dicendum est tunc coepisse ista oriri ex terra.
3 Fortassis enim quoniam in ipsis quoque generibus seminum multae reperiuntur utilitates, poterant habere locum suum sine ulla poena hominis.
4 Sed ut in agris in quibus iam poenaliter laborabat, etiam ista nascerentur, hoc ad cumulum poenae valere credi potest, cum possent alibi nasci, vel ad avium pecorumque pastus, vel ad ipsorum hominum aliquos usus.
5 Quanquam et ille sensus non abhorret ab his verbis, quo ita intelligitur dictum Spinas et tribulos pariet tibi; ut haec etiam antea terra pariens, non tamen homini pareret ad laborem, sed cuiuscemodi animalibus convenientem cibum; sunt enim quae his generibus, et mollioribus et aridioribus commode suaviterque vescantur: tunc autem coeperit ista homini parere ad aerumnosum negotium, cum post peccatum coepit in terra laborare.
6 Non quod aliis locis haec antea nascerentur, et post in agris quos homo ad capiendas fruges coleret; sed et prius et postea in eisdem locis: prius tamen non homini, post autem homini; ut hoc significetur quod additum est, tibi: quia non est dictum, Spinas et tribulos pariet, sed, pariet tibi; id est ut tibi iam ista nasci incipiant ad laborem, quae ad pastum tantummodo aliis animalibus antea nascebantur.
Augustinus HOME