monumenta.ch > Augustinus > 25 > 2 > 20 > 20 > 2 > 26


Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 17, 26.

1 Illud etiam fortasse aliquem moveat, si animalia noxia vivos homines aut poenaliter laedunt, aut salubriter exercent, aut utiliter probant, aut ignoranter docent, cur in escas suas dilacerant etiam corpora hominum mortuorum? Quasi vero quidquam intersit ad nostram utilitatem, ista caro iam exanimis in naturae profunda secreta per quos transitus eat, unde mirabili omnipotentia Creatoris reformanda rursus eruatur.
2 Quanquam et hinc fiat quaedam prudentibus admonitio, ut se ita commendent fideli Creatori, omnia maxima et minima occulto nutu administranti, cui nostri etiam capilli numerati sunt (Luc. XII, 7), ne propter inanes curas exanimatorum corporum suorum ulla genera mortium perhorrescant, sed piae fortitudinis nervos ad omnia praeparare non dubitent.
Augustinus HOME