monumenta.ch > Augustinus > 18 > 30 > 23 > 31 > 33 > 24 > 25


Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 16, 25.

1 Dicet aliquis: Cur ergo invicem bestiae nocent, quibus nec peccata ulla sunt, ut vindicta ista dicatur, nec ullam recipiunt tali exercitatione virtutem? Ideo nimirum, quia scilicet aliae cibi sunt aliarum.
2 Nec recte possumus dicere: Non essent aliae quibus aliae vescerentur.
3 Habent enim omnia, quamdiu sunt, mensuras, numeros, ordines suos; quae cuncta merito considerata laudantur, nec sine occulta pro suo genere moderatione pulchritudinis temporalis, etiam ex alio in aliud transeundo, mutantur.
4 Quod etsi stultos latet, sublucet proficientibus, clarumque perfectis est.
5 Et certe omnibus talibus inferioris creaturae motibus praebentur homini salubres admonitiones, ut videat quantum sibi satagendum sit pro salute spirituali et sempiterna, qua omnibus irrationalibus animantibus antecellit; cum illa videat a maximis elephantis usque ad minimos vermiculos pro salute corporali et temporali, quam pro sui generis inferiore ordinatione sortita sunt, sive resistendo, sive cavendo, agere quidquid valent: quod non apparet, nisi cum quaedam refectionem corporis sui ex aliorum corporibus quaerunt; alia se vel repugnandi viribus, vel fugae praesidio, vel latebrarum munimine tuentur.
6 Nam et ipse corporis dolor in quolibet animante magna et mirabilis animae vis est, quae illam compagem ineffabili permixtione vitaliter continet, et in quamdam sui moduli redigit unitatem, cum eam non indifferenter, sed, ut ita dicam, indignanter, patitur corrumpi atque dissolvi.
Augustinus HOME