monumenta.ch > Augustinus > 28 > 26 > 50 > 37 > 22 > 43 > 23
Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 14, 22. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 14, 23.

1 Sed utrum in primis, ut dixi, rerum conditionibus, quae isto sex dierum ordine creatae narrantur, haec quoque minima instituta credamus, an postea consequentibus corruptibilium corporum solutionibus, hoc quaeritur.
2 Et potest quidem dici ea minutissima, quae ex aquis vel terris oriuntur, tunc creata: in quibus etiam illa non absurde intelliguntur, quae nascuntur ex iis quae terra germinante orta sunt; et quia praecesserant conditionem, non solum animalium, sed etiam luminarium; et quia terrae continuantur per radicum connexionem, unde illo die quo apparuit arida, exorta sunt, ut potius ad supplementum habitationis, quam ad numerum habitatorum pertinere intelligantur.
3 Caetera vero quae de animalium gignuntur corporibus, et maxime mortuorum, absurdissimum est dicere tunc creata, cum animalia ipsa creata sunt: nisi quia inerat iam omnibus animatis corporibus vis quaedam naturalis, et quasi praeseminata et quodammodo liciata primordia futurorum animalium, quae de corruptionibus talium corporum pro suo quaeque genere ac differentiis erant exortura, per administrationem ineffabilem omnia movente incommutabili Creatore.
Augustinus HOME