monumenta.ch > Augustinus > 19 > 10.19 > 10.21 > 23 > 8 > 10 > 20.28 > 10 > 13 > 13 > 11 > 11 > 11 > 6 > 11.26 > 18.24 > 16 > 11.24 > 19.26 > 12 > 4 > 15.25 > 5 > 24 > 7 > 3 > 21 > 16 > 16 > 7 > 21 > 15 > 27 > 27 > 9 > 10 > 19 > 5 > 20.30 > 22 > 12 > 1 > 29 > 17.29 > 3 > 22 > 25 > 26 > 25 > 26 > 7 > 5 > 28 > 4 > 10 > 13 > 11 > 11.21 > 16.27 > 15.26 > 13.23 > 8 > 6 > 10.17 > 17.31 > 6 > 9 > 18
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 12, 19.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 12, 18.

1 Non frustra etiam lectorem movet utrumne passim et quasi fortuito an aliqua ratione dicatur, secundum genus, tanquam fuerint et antea, cum primo creata narrentur: an genus eorum in superioribus rationibus intelligendum est, utique spiritualibus, secundum quas creantur inferius.
2 Sed si ita esset, hoc de luce, hoc de coelo, hoc de aquis et terris, hoc de coeli luminaribus diceretur.
3 Quid enim eorum est, cuius non aeterna et incommutabilis ratio in ipsa Dei Sapientia vigeat, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter? (Sap. VIII, 1.) Incipit autem hoc dici de herbis et lignis, usque ad haec terrena animantia.
4 Nam et in eis quae ex aquis creata sunt, quamvis in prima commemoratione dictum non sit; in illa tamen iteratione dictum est, Et fecit Deus cetos magnos et omnem animam animalium reptilium, quae eduxerunt aquae secundum genus eorum; et omne volatile pennatum secundum genus.
Augustinus HOME