Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 11, 17.
1 | Quid ergo sunt quadrupedia? Quanquam enim haec omnia, praeter quaedam serpentia, quatuor pedibus gradiantur, nisi tamen hoc nomine proprie quaedam vellet intelligi, non utique hic etiam quadrupedia nominaret, quamvis de his in repetitione tacuerit. |
2 | An cervi, et damulae, et onagri, et apri (quia neque illis bestiis ubi leones sunt, coniungi possunt; similes enim sunt illis pecoribus, neque tamen sub humana cura sunt) proprie quadrupedia nuncupata sunt; quasi reliqua essent haec animalia, quibus ista appellatio generalis quidem cum multis propter numerum pedum, sed tamen speciali significatione tribueretur? An quia ter dixit, secundum genus, tria quaedam genera nos invitat attendere? Primo, secundum genus quadrupedia et reptilia; ubi arbitror significatum quae quadrupedia dixerit, scilicet quae in genere sunt reptilium, sicut sunt lacerti, stelliones, et si quid huiusmodi est. |
3 | Ideoque in repetitione quadrupedum nomen non iteravit, quia reptilium vocabulo fortasse complexus est: unde ibi non simpliciter ait, reptilia; sed addit, omnia reptilia terrae. |
4 | Ideo terrae, quia sunt et aquarum; et ideo omnia, ut illic intelligantur quae quatuor etiam pedibus nituntur, quae superius quadrupedum nomine proprie significata sunt. |
5 | Bestias autem, de quibus item ait, secundum genus, quidquid ore aut etiam unguibus saevit, exceptis serpentibus. |
6 | Pecora vero de quibus tertio ait, secundum genus, quae neutra vi lacerant, sed aut cornibus, aut ne hoc quidem. |
7 | Praedixi enim et quadrupedum nomen quam late pateat, ipso pedum numero facile agnosci, et nomine pecorum vel bestiarum omne irrationale animal aliquando comprehendi. |
8 | Sed etiam ferarum vocabulum solet in latina lingua tantumdem valere: non ideo tamen negligenda fuit consideratio, quomodo possint haec nomina, quae non frustra in hoc Scripturarum loco posita sunt, etiam speciali distinctione discerni, quod in usu loquendi quotidiano facile animadverti potest. |