Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 11, 16.
1 | Et dixit Deus, Educat terra animam vivam secundum genus: quadrupedia, et reptilia, et bestias terrae secundum genus, et pecora secundum genus. |
2 | Et factum est sic. |
3 | Et fecit Deus bestias terrae secundum genus, et pecora secundum genus, et omnia reptilia terrae secundum genus. |
4 | Et vidit Deus quia bona sunt. |
5 | Iam nunc consequens erat ut alteram partem, quae proprie terra dicitur, infimi huius loci, quem totum cum omnibus abyssis et nebuloso aere universaliter vocabulo terrae alibi Scriptura complectitur, ornaret animalibus suis. |
6 | Et manifesta quidem sunt animalium genera, quae in verbo Dei terra produxit. |
7 | Sed quia saepe nomine pecorum vel nomine bestiarum, animalia omnia rationis expertia solent intelligi, merito quaeritur quas nunc proprie bestias, et quae pecora dicat. |
8 | Et repentia quidem sive reptilia terrena, non est dubitandum quod omnes serpentes intelligi voluit; quanquam et bestiae dici possint: pecorum autem nomen non usitate serpentibus convenit. |
9 | Rursum leonibus, et pardis, et tigridibus, et lupis, et vulpibus, canibus etiam et simiis, atque id genus caeteris usitate convenit vocabulum bestiarum. |
10 | Pecorum autem nomen his animalibus accommodatius aptari solet, quae sunt in usu hominum: sive adiuvandis laboribus, ut hoves et equi, et si qua talia; sive ad lanificium, vel ad vescendum, ut oves et sues. |