monumenta.ch > Augustinus > 20 > 22 > 18 > 34 > 15
Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 10, 14. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 10, 15.

1 Si autem transgressores illi antequam transgrederentur, coelestia corpora gerebant, neque hoc mirum est, si conversa sunt ex poena in aeriam qualitatem, ut iam possint ab igne, id est ab elemento naturae superioris aliquid pati: nec aeris saltem spatia superiora atque puriora, sed ista caliginosa tenere permissi sunt, qui eis pro suo genere quidam quasi carcer est, usque ad tempus iudicii.
2 Et si quid de his transgressoribus angelis diligentius requirendum est, alius erit accommodatior Scripturae locus.
3 Proinde quod nunc satis est, si haec spatia turbida et procellosa, propter aeris naturam usque ad undas terrasque porrectam, possunt aeria corpora sustinere; possunt et avium quae producta sunt ex aquis, propter aquarum tenues halitus: qui scilicet eidem aeri iuxta undas et terras circumfuso, atque ob hoc infimae ac terrenae parti deputato, vaporaliter inseruntur, et auras intexunt, quae nocturnis rigoribus aggravatae sereno etiam rore distillant; si autem vehementius frigus est, etiam gelu candidius inalbescunt.
Augustinus HOME