monumenta.ch > Augustinus > 14
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 10, 15.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 10, 14.

1 Quapropter, etsi daemones aeria sunt animalia, quoniam corporum aeriorum natura vigent; et propterea morte non dissolvuntur; quia praevalet in eis elementum, quod ad faciendum quam ad patiendum est aptius; duobus subterpositis, aqua scilicet et terra, uno autem superposito, id est igne sidereo: distribuuntur enim elementa ad patiendum duo, humor et humus; ad faciendum autem alia duo, aer et ignis: si ergo haec ita sunt, non impedit ista distinctio nostram Scripturam, quae non ex aere, sed ex aquis producta indicat volatilia; quia subtilioris quidem et in auras exhalati atque distenti, sed tamen humoris locus volatilibus datus est.
2 Aer autem a confinio luminosi coeli usque ad aquarum fluida et nuda terrarum pervenit.
3 Non tamen totum spatium eius exhalationes humidae infuscant, sed usque ad eum finem, unde incipit etiam terra nominari, secundum illum psalmum ubi dicitur, Laudate Dominum de terra (Psal. CXLVIII, 7).
4 Superior vero pars aeris, propter puram tranquillitatem, coelo cui collimitatur, communi pace coniungitur, et eius vocabulo nuncupatur.
5 In qua fortassis parte si fuerunt ante transgressionem suam transgressores angeli cum principe suo, nunc diabolo, tunc archangelo (nam nonnulli nostri, non eos putant coelestes vel supercoelestes angelos fuisse), non mirum si post peccatum in istam sunt detrusi caliginem; ubi tamen et aer sit, et humore tenui contexatur, qui commotus ventos, et vehementius concitatus etiam ignes et tonitrua, et contractus nubila, et conspissatus pluviam, et congelantibus nubilis nivem, et turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem, et distentus serenum facit, occultis imperiis et opere Dei, a summis ad infima universa quae creavit administrantis.
6 Unde in illo psalmo cum commemorata essent, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis; ne talia sine divina providentia fieri moverique putarentur, continuo subiecit, Quae faciunt verbum eius (Id. 8).
Augustinus HOME