monumenta.ch > Augustinus > 13


Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 9, 13.

1 Nec ignoro, ita quosdam philosophos sua cuiusque elementi distribuisse animalia, ut terrena esse dicerent, non tantum quae in terra repunt atque gradiuntur, sed aves etiam quod et ipsae in terra requiescant, volando fatigatae: aeria vero animalia daemones esse; coelestia, deos; quorum quidem nos partim luminaria, partim Angelos dicimus.
2 Iidem tamen aquis pisces et sui generis belluas attribuunt, ut nullum elementum suis animalibus vacet; quasi vero sub aquis terra non sit, aut probare possint pisces non in ea requiescere ac reparare natandi vires, sicut volandi aves; et si forte rarius pisces id faciunt, quod ad gestanda corpora sit unda quam aura validior, ita ut terrena quoque animalia natantia ferat, sive usu docta, ut homines, sive natura, ut quadrupedia vel serpentes.
3 Aut si propterea non putant, quia non insunt pedes piscibus; nec phocae aquarum sunt, nec colubri cochleaeque terrarum: nam et illae pedes habent, et haec genera sine ullis pedibus, non dico, requiescunt in terra, sed ab ea vix aut nunquam recedunt.
4 Dracones autem sine pedibus et in speluncis requiescere, et in aerem sustolli perhibentur: qui quanquam non facile noti sint, litterae tamen, non tantum nostrae, sed etiam Gentilium, nequaquam de istorum animantium genere tacuerunt.
Augustinus HOME