monumenta.ch > Augustinus > . . . > 8 > 1 > 1 > 9 > 6 > 1 > 7 > 3 > 8 > . . . > 1 > 9 > 4 > 5 > 9 > 6 > 2 > 1 > 4 > 8 > 7 > 8 > 6 > 9 > 12 > 8 > 4 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 8 > 3 > 12 > 3 > 5 > 6 > 9 > 20 > 12 > 12 > 7 > 3 > 1 > 7 > 7 > 7 > 8 > 5 > 14 > 2 > 1 > 9 > 20 > 1 > 20 > . . . > 12 > 4 > 8 > 7 > 7 > 12 > 5 > 4 > 1 > 20 > 20 > 2 > 6 > 5 > 20 > 20 > 7 > 2 > 14 > 14 > 6 > 3 > 4 > 20 > 9 > 2 > 2 > 1 > 14 > 6 > 9 > 20 > 14 > 12 > 4 > 4 > 15 > 5 > 5 > 31 > 2 > 31 > 8 > 31 > 3 > 6 > 20 > 12
Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 8, 11. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 8, 12.

1 Nonnulli autem putaverunt propterea non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum pisces esse appellatos, quod eis memoria nulla sit, nec aliqua qua vita velut rationi vicinior.
2 Sed fallit eos experientia minor.
3 Nam quidam scripserunt, quae animadvertere potuerunt in vivariis piscium, multa miranda.
4 Sed etiamsi forte falsa scripserunt, memoriam tamen pisces habere certissimum est.
5 Quod ipse sum expertus, et experiantur qui possunt et volunt.
6 Nam fons quidam magnus Bullensiumregiorum, fere plenus est piscium.
7 Solent autem homines desuper intuentes eis aliquid iacere, quod sibi vel praeripiant confluentes, vel inter se diripiant concertantes.
8 Quo pastu assueti, deambulantibus super oram fontis hominibus, ipsi quoque cum eis congregatim natando eunt et redeunt, exspectantes unde aliquid iactent, quorum praesentiam sentiunt.
9 Non itaque frustra mihi videtur aquarum animalia sic appellata reptilia, quemadmodum aves volatilia: nam si vel nulla memoria, vel sensus tardior, animae vivae nomen repulisset a piscibus, volatilibus certe adhiberetur, quorum vita in oculis nostris est et memor et garrula, et in nidis construendis educandisque fetibus solertissima.
Augustinus HOME