monumenta.ch > Augustinus > 25 > 2 > 20 > 20 > 2 > 26 > 31 > 40 > 8


Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 6, 8.

1 Non igitur ignorabat naturas elementorum eorumque ordinem, qui cum visibilium, quae intra mundum in elementis natura moventur, conditionem introduceret, prius coelestia luminaria, deinde aquarum animantia, terrarum autem postrema narravit: non quod aerem praetermiserit, sed quod purissimi et quietissimi aeris, ubi volare aves non posse dicuntur, si qua sunt spatia, coelo superiori coniunguntur, et coeli nuncupatione in Scripturis ad superiorem mundi partem pertinere intelliguntur: ut terrae nomine universaliter hoc totum significetur, ex quo incipit deorsum versus, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, et omnes abyssi, donec perveniatur ad aridam quae proprio nomine terra dicitur.
2 Aer itaque ille superior, sive quod ad coelestem mundi pertinet partem, sive quod nullum habet visibilem habitatorem, de qualibus nunc sermo narrantis est, neque praetermissus est coelo nominato, neque annumeratus in creandis animalibus: iste vero inferior qui excipit exhalationes humidas maris ac terrae, et ad sustinendas aves quodammodo crassatur, nonnisi ex aquis accipit animalia.
3 Quod enim eius humidum est, hoc portat alitum corpora, quae ita nituntur pennis volantes, quemadmodum pisces quibusdam suis alis natantes.
Augustinus HOME