monumenta.ch > Augustinus > 28 > 9 > 32 > 8 > 8 > 3 > 12 > 23 > 3 > 30 > 33 > 5 > 6 > 3 > 27 > 9 > 11 > 12 > 12 > 17 > 7 > 25 > 3 > 13 > 1 > 39 > 7 > 31 > 19 > 7 > 7 > 8 > 2 > 1 > 9 > 1 > 12 > 4
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 3, 5.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 3, 4.

1 Quanquam de conversione elementorum, etiam inter ipsos qui haec otiosa cura subtilissime perscrutati sunt, non parva quaestio est.
2 Alii enim dicunt omnia in omnia posse mutari, atque converti: alii vero esse aliquid omnino proprium singulis perhibent elementis, quod in alterius elementi qualitatem nullo modo vertatur.
3 Unde fortassis suo loco, si Dominus voluerit, diligentius disputabimus: nunc autem quod ad praesentem sermonem attinet, haec commemoranda existimavi, ut intelligamus servatum esse ordinem rerum quo prius oportuit aquarum animalia quam terrarum narrari creata.
Augustinus HOME