1 | Oportebat itaque ut in creandis habitatoribus inferioris huius mundi partis, quae saepe terrae nomine tota commemoratur, prius producerentur ex aquis animalia, postea vero de terra: quod ita sit aeri aqua similis, ut eius exhalationibus pinguescere probetur, ut et spiritum procellae faciat, id est ventum, et nubila contrahat, et possit volatus avium sustinere. |
2 | Quapropter etiamsi verum dixit quidam saecularium poetarum, Nubes excedit Olympus, et, Pacem summa tenent (Lucanus, lib. 2); quia perhibetur in Olympi vertice aer esse tam tennis, ut neque nubibus obumbretur, neque turbetur vento, neque sustentare alites possit, neque ipsos qui forte ascenderint homines, crassioris aurae spiritu alere, sicut in isto aere consueverunt: tamen et ipse aer est, unde aquis vicina qualitate diffunditur, et propterea ipse quoque in humidam naturam conversus diluvii tempore creditur. |