Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 1, 1.
1 | Et dixit Deus, Educant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia super terram, secundum firmamentum coeli. |
2 | Et factum est sic. |
3 | Et fecit Deus cetos magnos et omne animal reptilium, quae eduxerunt aquae secundum genus eorum; et omne volatile pennatum secundum genus. |
4 | Et vidit Deus quia bona sunt, et benedixit ea Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas in mari, et volatilia multiplicentur super terram. |
5 | Et facta est vespera, et factum est mane dies quintus. |
6 | Nunc in inferiore parte mundi, ea quae spiritu vitae moventur, fiunt, et primum aquarum, quod aeris qualitati proximum elementum est; quia huic coelo, in quo sunt luminaria, ita vicinus est aer, ut et ipse coeli nomen acceperit; sed nescio utrum etiam firmamentum possit vocari. |
7 | Dicuntur autem coeli pluraliter in una eademque re, quae dicitur unum coelum. |
8 | Nam cum in hoc libro singulari numero dicatur coelum, quod dividit inter aquas quae supra, et eas quae infra sunt; in illo tamen psalmo, Et aquae, inquit, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. |
9 | Et coelos coelorum si bene intelligimus sidereos aeriorum, tanquam superiores inferiorum, et hos in eodem psalmo accipimus, ubi dictum est, Laudate eum, coeli coelorum (Psal. CXLVIII, 4, 5). |
10 | Satis apparet hunc aerem, non solum coelum, sed etiam coelos dici: sicut dicuntur et terrae, nec aliud significatur, quam illa quae singulariter terra dicitur, quando dicimus orbem terrarum, et orbem terrae. |