monumenta.ch > Augustinus > . . . > 9 > 2 > 7 > 5 > 4 > 3 > 9 > 3 > 9 > 8 > . . . > 6 > 8 > 7 > 4 > 4 > 3 > 6 > 6 > 9 > 6 > 9 > 6 > 7 > 8 > 8 > 9 > 5 > 6 > 6 > 3 > 7 > 6 > . . . > 5 > 6 > 8 > 1 > 1 > 2 > 8 > 7 > 7 > 2 > 2 > 1
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 1, 2.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 1, 1.

1 Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquarum, et sit dividens inter aquam et aquam: et sic est factum.
2 Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus inter aquam quae erat infra firmamentum, et inter aquam quae erat super firmamentum.
3 Et vocavit Deus firmamentum coelum.
4 Et vidit Deus quia bonum est.
5 Et facta est vespera, et factum est mane dies secundus.
6 De verbo Dei quo dixit, Fiat firmamentum, etc., et de placito eius, quo vidit quia bonum est, et de vespera et mane, non opus est hic iterum similiterque disserere; atque ita deinceps quotiescumque ista repetuntur, secundum superiorem inquisitionem interim consideranda esse admonemus.
7 Utrum autem nunc illud coelum fiat, quod excedit aeris omnia spatia, eiusque omnem altitudinem, ubi etiam luminaria stellaeque constituuntur quarto die; an ipse aer vocetur firmamentum, quaeri merito potest.
Augustinus HOME