monumenta.ch > Augustinus > 2 > 9 IV > 18 > 7 > 11 > 13 > 11 > 17 > 5 > 23 > 32 > 20 > 9 > 24 > 10 > 8 > 16 > 7 > 21 > 22 > 4 > 17 > 31 > 23 > 31 > 24 > 39 > 54 > 37 > 7 > 5 > 22 > 2 > 2 > 21 > 42 > 3 > 31 > 4 IV > 32 > 8 IV > 33 > 7 > 28 > 36 > 8 > 8 > 26 > 22 > 34 > 19 > 49 > 18 > 7 > 19 > 38
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 19, 39.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 19, 38.

1 Ponamus enim in eo quod scriptum est, Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux; alium sensisse lucem corporalem factam, et alium spiritualem.
2 Esse spiritualem lucem in creatura spirituali, fides nostra non dubitat: esse autem lucem corporalem coelestem, aut etiam supra coelum, vel ante coelum, cui succedere nox potuerit, tamdiu non est contra fidem, donec veritate certissima refellatur.
3 Quod si factum fuerit, non hoc habebat divina Scriptura, sed hoc senserat humana ignorantia.
4 Si autem hoc verum esse certa ratio demonstraverit, adhuc incertum erit utrum hoc in illis verbis sanctorum Librorum scriptor sentiri voluerit, an aliud aliquid non minus verum.
5 Quod si caetera contextio sermonis non hoc eum voluisse probaverit, non ideo falsum erit aliud, quod ipse intelligi voluit; sed et verum, et quod utilius cognoscatur.
6 Si autem contextio Scripturae hoc voluisse intelligi scriptorem non repugnaverit, adhuc restabit quaerere utrum et aliud non potuerit.
7 Quod si et aliud potuisse invenerimus, incertum erit quidnam eorum ille voluerit: et utrumque sentiri voluisse, non inconvenienter creditur, si utrique sententiae certa circumtantia suffragatur.
Augustinus HOME