monumenta.ch > Augustinus > 27 > 39 > 31 > 10 > 28 > 13 > 38 > 40 > 24 > 42 > 34 > 36 > 7 > 32 > 7 > 38 > 23 > 50 > 47 > 39 > 21 > 3 > 2 > 12 > 34 > 23 > 7 IV > 15 > 59 > 27 > 39 > 55 > 25 > 38 > 37
Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 18, 36. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 18, 37.

1 Et in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legerimus, quae possint salva fide qua imbuimur, alias atque alias parere sententias; in nullam earum nos praecipiti affirmatione ita proiiciamus, ut si forte diligentius discussa veritas eam recte labefactaverit, corruamus: non pro sententia divinarum Scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus Scripturarum esse, quae nostra est; cum potius eam quae Scripturarum est, nostram esse velle debeamus.
Augustinus HOME