monumenta.ch > Augustinus > 12 > 8 > 2 > 7 > 27 > 3 > 5 > 9 > 6 > 42 > 6 > 8 > 5 > 12 > 12 > 26 > 2 > 4 > 2 > 18 > 7 > 11 > 17 > 5 > 23 > 9 > 8 > 7 > 21 > 22 > 4 > 17 > 23 > 31 > 39 > 54 > 1. 1 > 7 > 5 > 2 > 2 > 21 > 42 > 3 > 31
   

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 16, 31.

1 Emissionem vero contractionemque lucis illius si velimus diem noctemque intelligere, nec causam videmus cur ita fieret.
2 Non enim iam erant animalia, quibus haec vicissitudo salubriter exhiberetur, et quibus postmodum exortis per circuitum solis cernimus exhiberi.
3 Nec ullum occurrit exemplum, quo istam emissionem contractionemque lucis, ut diei noctisque vicissitudines fierent, probare possimus.
4 Iactus enim radiorum ex oculis nostris, cuiusdam lucis quidem est iactus; et contrahi potest, cum aerem, qui est oculis nostris proximus, intuemur; et emitti, cum ad eamdem rectitudinem, quae sunt longe posita attendimus: nec sane cum contrahitur, omnino cernere quae longe sunt desinit; sed certe obscurius, quam cum in ea obtutus emittitur.
5 Sed tamen ea lux quae in sensu videntis est, tam exigua docetur, ut nisi adiuvemur extranea luce, nihil videre possimus; et quoniam discerni ab ea non potest, quo exemplo demonstrari possit emissio in diem, et contractio lucis in noctem, sicut dixi, reperire difficile est.
Augustinus HOME