monumenta.ch > Augustinus > 2 > 9 IV > 18 > 7 > 11 > 13 > 11 > 17 > 5 > 23 > 32 > 20 > 9 > 24 > 10 > 8 > 16 > 7 > 21 > 22 > 4 > 17 > 31 > 23 > 31 > 24 > 39 > 54 > 37 > 7 > 5 > 22 > 2 > 2 > 21 > 42 > 3 > 31 > 4 IV > 32 > 8 IV > 33 > 7 > 28 > 36 > 8 > 8 > 26 > 22 > 34 > 19
Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 10, 18. <<<     >>> 20.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 10, 19.

1 Imo vero idipsum permirabile est, cum Deus nullo spatio syllabarum aeterna Verbi sui ratione dixerit, Fiat lux; cur tanta mora facta sit lux, donec diei spatium praeteriret, et vespera fieret.
2 An forte cito quidem lux facta est, sed mora diurni temporis in eo consumi potuit, cum discerneretur a tenebris, atque utrumque discretum suis vocabulis signaretur? Mirum si et hoc vel tanta mora fieri potuit a Deo, quanta dicitur a nobis.
3 Discretio quippe lucis et tenebrarum in ipso utique opere, cum lux fieret, consecuta est: non enim lux esse potuit, nisi discerneretur a tenebris.
Augustinus HOME