monumenta.ch > Augustinus > 25 > 8 > 15 > 39 > 12 > 22 > 31 > 23 > 19 > 26 > 25 > 2 > 4 > 20 > 10 > 27 > 14 > 5 > 23 > 16 > 28 > 11 > 17 > 25 > 38 > 13 > 34 > 27 > 41. > 12 > 15 > 22 > 31 > 2 > 19 > 26 > 16 > 11 > 17 > 20 > 25 > 13 > 40 > 10 > 20 > 12 > 14 > 22
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, XXI <<<     >>> XXIII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT XXII [Regula de Scripturae locis, ubi laudantur facta quaedam bonorum hodie moribus contraria.]

32 Ergo, quanquam omnia vel pene omnia quae in Veteris Testamenti libris gesta continentur, non solum proprie, sed etiam figurate accipienda sint: tamen etiam illa quae proprie lector acceperit, si laudati sunt illi qui ea fecerunt, sed ea tamen abhorrent a consuetudine bonorum, qui post adventum Domini divina praecepta custodiunt; figuram ad intelligentiam referat, factum vero ipsum ad mores non transferat. Multa enim sunt quae illo tempore officiose facta sunt, quae modo nisi libidinose fieri non possunt.
Augustinus HOME

bke87.55r