monumenta.ch > Augustinus > 14 > 26 > 42 > 31 > 22 > 2 > 20 > 12 > 8 > 39 > 6 > 20 > 13 > 29 > 16 > 25 > 17 > 7 > 11 > 15 > 14 > 20 > 14 > 15 > 40. > 14 > 20 > 5 > 27 > 3 > 14 > 14
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 11, XIII <<<     >>> XV

Augustinus, De Civitate Dei, 11, Caput XIV

1 Subiecit autem indicium, quasi quaesissemus, unde ostendatur, quod in veritate non steterit, atque ait: "Quia non est veritas in eo." Esset autem in eo, si in illa stetisset. Locutione autem dictum est minus usitata.
2 Sic enim videtur sonare: "In veritate non stetit, quia veritas non est in eo," tamquam ea sit causa, ut in veritate non steterit, quod in eo veritas non sit; cum potius ea sit causa, ut in eo veritas non sit, quod in veritate non stetit.
3 Ista locutio est et in psalmo: "Ego clamavi, quoniam exaudisti me Deus;" cum dicendum fuisse videatur: Exaudisti me Deus, quoniam clamavi. Sed cum dixisset: "Ego clamavi", tamquam ab eo quaereretur, unde se clamasse monstraret, ab effectu exauditionis Dei clamoris sui ostendit affectum; tamquam diceret: "Hinc ostendo clamasse me, quoniam exaudisti me."
Augustinus HOME