monumenta.ch > Augustinus > 12 > 35. > 2 > 39. > 12 > 2 > 12 > 18. > 28. > 12 > 12 > 2 > 12 > 12 > 24. > 7 > 30 > 12 > 39. > 42. > 41. > 20 > 20 > 14 > 14 > 1 > 6 > 20 > 20 > 20 > 20 > 20 > 20 > 20 > 7 > 9 > 20 > 20 > 20 > 8 > 14 > § 20 > 14 > 14 > 14 > 4 > 14 > 7 > 14 > 14 > 5 > 20 > § 9 > 14 > 40. > 15 > 14 > 20 > 14 > 15 > § 4 > 20
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 8, XIX <<<     >>> XXI

Augustinus, De Civitate Dei, 8, Caput XX

1 At enim urgens causa et artissima cogit daemones medios inter deos et homines agere, ut ab hominibus adferant desiderata, et a diis referant inpetrata. Quaenam tandem ista causa est et quanta necessitas? Quia nullus, inquiunt, Deus miscetur homini. Praeclara igitur sanctitas Dei, qui non miscetur homini supplicanti, et miscetur daemoni arroganti; non miscetur homini paenitenti, et miscetur daemoni decipienti; non miscetur homini confugienti ad divinitatem, et miscetur daemoni fingenti divinitatem; non miscetur homini petenti indulgentiam, et miscetur daemoni suadenti nequitiam; non miscetur homini per philosophicos libros poetas de bene instituta civitate pellenti, et miscetur daemoni a principibus et pontificibus civitatis per scaenicos ludos poetarum ludibria requirenti; non miscetur homini deorum crimina fingere prohibenti, et miscetur daemoni se falsis deorum criminibus oblectanti; non miscetur homini magorum scelera iustis legibus punienti, et miscetur daemoni magicas artes docenti et implenti; non miscetur homini imitationem daemonis fugienti, et miscetur daemoni deceptionem hominis aucupanti.
Augustinus HOME

bke17.116r bnf12214.504

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik