monumenta.ch > Augustinus > 10 > 67 > 27 > 15 > 23 > 98 > 74 > 7 > 9 > 86 > 83 > 8 > 4 > 59 > 76 > 44 > 1 > 39 > 5 > 3 > 73 > 6
Augustinus, Retractationes, 1, V. De Immortalitate Animae, liber unus. <<<     >>> VII. De Moribus Ecclesiae Catholicae, et de Moribus Manichaeorum, libri duo.

Augustinus, Retractationes, 1, CAPUT VI. Disciplinarum libri.

1 Per idem tempus quo Mediolani fui, Baptismum percepturus, etiam Disciplinarum libros conatus sum scribere, interrogans eos qui mecum erant, atque ab huiusmodi studiis non abhorrebant; per corporalia cupiens ad incorporalia quibusdam quasi passibus certis vel pervenire vel ducere. Sed earum solum de Grammatica librum absolvere potui, quem postea de armario nostro perdidi: et de Musica sex volumina; quantum attinet ad eam partem quae Rythmus vocatur. Sed eosdem sex libros iam baptizatus, iamque ex Italia regressus in Africam scripsi; inchoaveram quippe tantummodo istam apud Mediolanum disciplinam. De aliis vero quinque disciplinis illic similiter inchoatis; de Dialectica, de Rhetorica, de Geometria, de Arithmetica, de Philosophia, sola principia remanserunt, quae tamen etiam ipsa perdidimus: sed haberi ab aliquibus existimo .
Augustinus HOME

bnf17349.154