monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 5 > 54 > 4 > 7 > 3 > 5 > 3 > 50 > 57 > 12 > 11 > 27 > 7 > 7 > 18 > 3 > 66 > 19 > 58 > 17 > 31 > 12 > 62 > 13 > 70 > 39 > 56 > 26 > 42 > 25 > 23 > 3 > 21 > 1 > 7 > 22 > 10 > 47 > 16 > 1 > 2 > 38 > 6 > 3 > 59 > . . . > 6 > 61 > 49 > 12 > 34 > 7 > 63 > 9 > 74 > 1 > 46 > 28 > 44 > 67 > 8 > 72 > 40 > 24 > 37 > 75 > 2 > 30 > 6 > 29 > 12 > 2 > 60 > 55 > 52 > 4 > 4 > 43 > 36 > 5 > 2 > 53 > 5 > 9 > 64 > 12 > 68 > 7 > 8 > 2 > 2 > 48 > 1
>>> Ambrosius, Hexaemeron, 1, II.

Ambrosius, Hexaemeron, 1, CAPUT I. [Sermo I.]

0 De mundi principio, duratione et unitate. Philosophorum errores referuntur ac perstringuntur.
1 Tantumne opinionis assumpsisse homines, ut aliqui eorum tria principia constituerent omnium, Deum, et exemplar, et materiam, sicut Plato discipulique eius; et ea incorrupta, et increata, ac sine initio esse asseverarent: Deumque non tamquam creatorem materiae, sed tamquam artificem ad exemplar, hoc est, ideam intendentem, fecisse mundum de materia, quam vocant hylen, quae gignendi causas rebus omnibus dedisse asseratur: ipsum quoque mundum incorruptum, nec creatum, aut factum existimarent: alii quoque, ut Aristoteles cum suis [Manuscriptus Corbeiensis unus et Colbertinus disputandum, putant duo principia ponere. Melius alii, atque editiones, putavit . . . . ponerent. Hoc enim ultimum verbum pendet ex ipso initio capitis: Tantumne . . . ut aliqui, etc.] disputandum putavit, duo principia ponerent, materiam et speciem, et tertium cum iis, quod operatorium dicitur, cui suppeteret competenter efficere, quod adoriundum putasset.
2 Quid igitur tam inconveniens, quam ut aeternitatem operis cum Dei omnipotentis aeternitate coniungerent, vel ipsum opus Deum esse dicerent; ut coelum, et terram, et mare divinis prosequerentur honoribus? Ex quo factum est, ut partes mundi deos esse crederent, quamvis de ipso mundo non mediocris inter eos quaestio sit.
3 Nam Pythagoras unum mundum asserit: alii innumerabiles dicunt esse mundos, ut scripsit Democritus, cui plurimum de Physicis vetustas auctoritatis detulit. Ipsumque mundum semper fuisse et fore Aristoteles usurpat dicere: contra autem Plato non semper fuisse, sed semper fore praesumit astruere: plurimi vero nec fuisse semper, nec semper fore scriptis suis testificantur.
4 Inter has eorum dissensiones quae potest esse veri aestimatio? cum alii mundum ipsum Deum esse dicant, quod ei mens divina, ut putant, inesse videatur; alii partes eius, alii utrumque; in quo nec quae figura sit deorum, nec qui numerus, nec qui locus, aut vita possit, aut cura comprehendi. Siquidem [Ms. Regius, Corb. et Colb. mundum aestimatione. Carnutensis, mundi aestimationem volubilem, rotundam, incitatam. Alii et edit. mundi aestimatione. Bene, si interpreteris quasi sit idem ac prout mundus aestimatur.] mundi aestimatione volubilem, rotundum, ardentem, quibusdam incitatum motibus, sine sensu Deum conveniat intelligi, qui alieno, non suo motu feratur.
Ambrosius HOME