monumenta.ch > Ambrosius > 45 > 65 > 7 > 2 > 9 > 8 > 1 > 2 > 3 > 4 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 4 > 5 > 2 > 2 > 12 > 20 > 10 > 107 > 3 > 29 > 1 > 102 > 14 > 2 > 106 > 20 > 104
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 103. <<<     >>> 105.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 104.

1 Quod superest, charissimi, considerate quia Iesus extra portam passus est (Heb. XIII, 12), et vos egredimini de hac terrena civitate; quia civitas vestra superior est Hierusalem.
2 Ibi conversamini, ut dicatis: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20).
3 Ideo Iesus exivit de civitate, ut vos exeuntes de hoc mundo, supra mundum sitis.
4 Moyses solus qui Deum videbat, extra castra habebat tabernaculum, quando loquebatur cum Deo (Exod. XXXIII, 7 et seq.): et hostiarum, quae pro peccato fiebant, sanguis quidem altaribus inferebatur (Exod. XXIX, 12, 13), corpora autem extra castra, comburebantur; quia nemo intra mundi huius vitia positus peccatum deponit, nec sanguis eius acceptus est Deo, nisi de corporis huius exeat inquinamento.
Ambrosius HOME