monumenta.ch > Ambrosius > 22 > 59 > 13 > 24 > 16 > 23 > 17 > 43 > 30 > 28 > 24 > 13 > 10 > 75 > 22 > 30 > 49 > 28 > 34 > 44 > 13 > 90 > 98 > 16 > 40 > 60 > 10 > 47 > 63 > 95 > 46 > 37 > 55 > 67 > 43 > 30 > 74 > 28 > 10 > 36 > 22 > 83 > 82 > 35 > 16 > 44 > 87 > 68 > 17a > 92 > 86 > 40 > 72 > 32 > 24 > 84 > 52 > 33 > 64 > 41 > 28 > 20 > 32 > 89 > 33 > 48 > 99 > 80 > 77 > 96 > 79 > 32 > 53 > 33 > 14 > 41 > 45 > 85 > 97
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 96. <<<     >>> 98.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 97.

1 Videtis, filii, quales evaserint, qui haec secuti sunt, quomodo operentur defuncti? Quarum virtutum laudem miramur, earum studeamus adipisci industriam: et quas praedicamus in aliis, eas in nobis taciti recognoscamus.
2 Nihil molliculum, nihil infractum ad laudem pervenit: Regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth. XI, 12).
3 Festinantes patres agnum manducabant.
4 Festina est fides, alacris devotio, spes impigra: contradictiones animi non amat, sed traductionem ab infructuoso otio ad fructum laborum.
5 Quid in crastinum differs? Potes et hodiernum diem lucrari; cavendum est enim ne et illum non teneas: et hunc amittas.
6 Non exiguum detrimentum est vel horae unius: et una hora totius vitae portio est.
Ambrosius HOME