Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 94.
| 1 | Non quicumque ergo dicit: Portio mea Dominus. |
| 2 | Non avarus dicit; quia venit avaritia, et dicit: Mea portio es, ego te subditum habui, mihi servisti, mihi te in illo auro vendidisti, mihi te in illa possessione adiudicasti. |
| 3 | Non dicit luxuriosus: Portio mea Christus; quia venit luxuria, et dicit: Mea portio es, ego te in illo mihi mancipavi convivio, illis te cepi epularum retibus, ego te addictum teneo gulae tuae chirographo. |
| 4 | An ignoras quia charius fuit mensae tuae quam vitae pretium? Tuo te iudicio revinco: nega, si potes, sed negare non potes. |
| 5 | Denique nihil ad vitam reservasti, totum ad mensam expendisti. |
| 6 | Non potest dicere adulter: Portio mea Dominus; quia venit libido, et dicit: Ego sum tibi portio, mihi te in illius adolescentulae addixisti amore, in illius nocte meretricis in meas leges, in mea iura migrasti. |
| 7 | Non dicit proditor: Portio mea Christus; quia statim irruit in eum nequitia mali, et dicit: Fallit te, Domine Iesu, meus est iste. |