monumenta.ch > Ambrosius > 22 > 59 > 13 > 24 > 16 > 23 > 17 > 43 > 30 > 28 > 24 > 13 > 10 > 75 > 22 > 30 > 49 > 28 > 34 > 44 > 13 > 90
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 89. <<<     >>> 91.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 90.

1 Sunt qui se humiliant in multis divitiis, et recte, ac prudenter; satis enim dives omnibus naturae lex est, cui cito invenias, quod abundet: cupiditatibus autem omnis divitiarum abundantia inopia est.
2 Denique nemo pauper nascitur, sed fit.
3 Non ergo naturae paupertas, sed opinionis est; ideoque cito invenitur dives naturae, difficile cupiditati.
4 Etenim quo plus unusquisque acquisierit, plus sitit, et quasi quadam inardescit ebrietate cupiditatum suarum.
Ambrosius HOME