monumenta.ch > Ambrosius > 29 > 29 > 29 > 24 > 22 > 16 > 10 > 23 > 13 > 17 > 18 > 19 > 11 > 15 > 21 > 35 > 35 > 76 > 45 > 65 > 71 > 73 > 97 > 85 > 45 > 41 > 14 > 33 > 53 > 32 > 79 > 96 > 77 > 80 > 99 > 48 > 33 > 89 > 32 > 20 > 41 > 28 > 64 > 33 > 52 > 84 > 24 > 32 > 72 > 40 > 86 > 92 > 17a > 68 > 87
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 86. <<<     >>> 88.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 87.

1 Nolite in divitiis confidere; quia omnia illa hic relinquntur, sola vos comitabitur fides.
2 Erit sane etiam iustitia comes, si fides praevia sit.
3 Quid vos palpant divitiae? Non auro vel argento, non possessionibus, non sericis vestibus, de vana vestra conversatione redempti estis: sed pretioso sanguine Christi Iesu (Ibid., 18, 19).
4 Ille ergo dives est, qui fuerit haeres Dei, Christi cohaeres.
5 Noli pauperem contemnere, ille te divitem fecit.
6 Noli egentem fastidire: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 6).
7 Noli inopem refutare: et Christus pauper factus est, cum dives esset: sed propter te pauper factus est; ut te inopia sua divitem faceret.
8 Noli quasi dives te attollere: sine pecunia misit apostolos suos.
Ambrosius HOME