monumenta.ch > Ambrosius > 22 > 59 > 13 > 24 > 16 > 23 > 17 > 43 > 30 > 28 > 24 > 13 > 10 > 75 > 22 > 30 > 49 > 28 > 34 > 44 > 13 > 90 > 98 > 16 > 40 > 60 > 10 > 47 > 63 > 95 > 46 > 37 > 55 > 67 > 43 > 30 > 74 > 28 > 10 > 36 > 22 > 83 > 82 > 35 > 16 > 44 > 87 > 68 > 17a > 92 > 86 > 40 > 72 > 32 > 24 > 84 > 52 > 33 > 64 > 41 > 28 > 20 > 32 > 89 > 33 > 48 > 99 > 80 > 77 > 96 > 79 > 32 > 53 > 33 > 14 > 41 > 45 > 85 > 97 > 73 > 71
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 70. <<<     >>> 72.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 71.

1 Haec igitur patientia in sancto Eusebio monasterii coaluit usu, et durioris observationis consuetudine hausit laborum tolerantiam.
2 Namque haec duo in attentiore christianorum devotione praestantiora esse quis ambigat, clericorum officia, et monachorum instituta? Ista ad commoditatem et moralitatem disciplina, illa ad abstinentiam assuefacta atque patientiam: haec velut in quodam theatro, illa in secreto: spectatur ista, illa absconditur.
3 Ideo bonus athleta ait: Spectaculum facti sumus huic mundo et angelis (I Cor. IV, 9).
4 Dignus sane qui spectaretur ab angelis, cum luctaretur, ut ad Christi bravium perveniret; cum certaret, ut in terris vitam angelorum institueret, in coelo nequitiam angelorum refelleret: colluctabatur enim nequitiis spiritalibus.
5 Merito mundus eum spectabat, ut mundus imitaretur.
Ambrosius HOME