monumenta.ch > Ambrosius > 11 > 19 > 42 > 23 > 31 > 36 > 15 > 27 > 17 > 18 > 16 > 10 > 11 > 10 > 88 > 27 > 21 > 17 > 54 > 25 > 11 > 19 > 26 > 16 > 13 > 31 > 17 > 18 > 25 > 39 > 15 > 22 > 10 > 19 > 57 > 26 > 42 > 13 > 23 > 13 > 94 > 27 > 62 > 69
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 68. <<<     >>> 70.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 69.

1 Confessus est victum se esse, qui rogabat ut mutarent sententiam: sed illi validiorem calamum suum ferreis gladiis arbitrabantur.
2 Denique vulnerata est perfidia, ut occideret, non est vulnerata sanctorum fides: non desiderarunt patrium sepulcrum, quibus reservabatur coeleste domicilium.
3 Erraverunt toto orbe, ut nihil habentes, et possidentes omnia (II Cor. VI, 10).
4 Quocumque missi essent, locus deliciarum putabatur; neque enim illis quidquam deerat, quibus fides locuples abundabat.
5 Denique locupletabant alios, ipsi inopes ad sumptum opimi ad gratiam.
6 Tentabantur, sed non mortificabantur, in ieiuniis, in laboribus, in custodiis, in vigiliis. Evaserunt de infirmitate fortes (Hebr. XI, 34).
7 Non exspectabant deliciarum illecebras, quos saginabat fames: non adurebat eos torrida aestas, quibus refrigerabat aeternae spes gratiae: non frangebant glacialis plagae frigida, quibus ferventi spiritu vernabat devotio: non verebantur vincula hominum, quos Iesus solverat: non desiderabant redimi a morte, qui praesumebant a Christo resuscitari.
Ambrosius HOME