monumenta.ch > Ambrosius > 22 > 59 > 13 > 24 > 16 > 23 > 17 > 43 > 30 > 28 > 24 > 13 > 10 > 75 > 22 > 30 > 49 > 28 > 34 > 44 > 13 > 90 > 98 > 16 > 40 > 60 > 10 > 47 > 63 > 95 > 46 > 37 > 55 > 67 > 43 > 30 > 74 > 28 > 10 > 36 > 22 > 83 > 82 > 35 > 16 > 44
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 43. <<<     >>> 45.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 44.

1 Sedentes detrahunt, stantes autem Dominum benedicunt, quibus dicitur: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini (Psal. CXXXIII, 1).
2 Qui sedet, ut de corporeo usu loquar, quasi otioso resolvitur corpore, atque intentionem mentis relaxat.
3 Stat autem speculator providus, explorator impiger, pervigil custos, qui praetendit in castris.
4 Bellator quoque strenuus ante exspectatum stat in agmine, qui vult adversarii consilia praevenire.
Ambrosius HOME